|
|
NUNTII
DE BALTICIS CIVITATIBUSDe consilio Balticorum

Estonia, Lituania Lettoniaque, quae gregatim Balticae res publicae more solito nuncupantur, consilium ultimum contra Russicos Alborussicosque cives ceperunt. Harum enim nationum administrationes in capite Lituano Vilnius congregatae ad fines suos aditum illarum hostilium regionum civibus (nisi iis qui aut humanitatis aut negotiationum internationalium aut curruum onerariorum aurigationis causa iter faciant) se nondum concedere velle heri publicarunt; quae tamen sententia, etsi multis incolis grata, ab illarum nationum senatoribus adhuc probanda esse videtur. Nam, postquam bellum in Ucrainos Russia gerere coepit ideoque inter eam Communitatemque Europaeam murus quasi instructus est ferreus, cives Russici Alborussicique magis magisque ad fines civitatum Balticarum adire coeperunt, quod vero Balticis illis ingratissimum. Scripsit
Andreas Novocomensis - 08/09/2022 14h38
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|