|
|
NUNTII
DE UCRAINISNova de bello

In die bis centesimo ab initio belli Ucraini die sexto ante Kalendas Martias Ucrainorum exercitus terrae gentis suae partem recepisse videtur. Primum enim Ucrainorum milites regionem Kharkiv resumpsisse evidentur, quoniam Russici ipsi abhinc maxime cessisse indicantur; ipsi praeterea Ucraini civitatem quoque Svatov receperunt, a qua vero Russicorum milites retrocesserunt. Quod vero mirum, Russicorum ministri, qui regionum orientalium "Russificationi" per suffragia praeerant, excessisse videntur, sicut Sarmaticorum diurnarii liberiores publicarunt. Praeses denique Francogallicus Macron Bladimirum Putin parem ad bellum terminandum negotiationesque habendas exhortatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 11/09/2022 19h23
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|