|
|
NUNTII
"PLEBISCITA" UCRAINAIocularia Russica

Russica administratio de Ucrainis plebiscitis, quae in civitatibus partim per Russicos in servitutem adductis quattuor (Luhansk, Donetsk, Kherson, Zaporizhzhia) nuper habita sunt, vesperi nuntium novum publicavit: ipsi enim Russici se in omnibus civitatibus maxime vicisse, id est regiones illas in Russiam inclusisse, praedixerunt. Quod vero omnibus risui tricisque esse videtur, cum "plebiscita" vero illa nullo iure armisque saepissime aptatis habita sint. Nulli fere civitati -Ucrainae Civitatibusque Coniunctis Americae praesertim- plebiscitorum exitus accipiendus est: Ucrainorum militibus Russicis instantibus, Bladimirus Putin primum dilectu omnibus inviso Russicos iuvenes conscribit posteaque civitates illas, etsi partim modo captas, in Russica Foederatione includit, ut de iure bellum sibi desperatum augere possit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 28/09/2022 16h31
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|