|
|
NUNTII
DE LYMANRecuperatio Ucraina
Postquam illa falsa plebiscita consilio -an vero potius compulsione- Russicorum habita sunt, Ucrainorum milites civitatem novam recuperare potuerunt. Ipsi vero Ucraini regionum orientalium Luhansk atque Donetsk civitates iam nonnullas nuper receperunt: quarum novissima illa maximi momenti urbs Lyman est, quam Ucrainorum milites hesterno die repetiverunt. Dum igitur Ucraini provincias identidem recuperant, cum Russici ipsi minas novas saepius publicant tum Russicorum socii, quorum notissimus ille Tsetsenius dictator Kadyrov esse videtur, ad nuclearem usum praesidem Putin exhortantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 02/10/2022 12h50
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|