|
|
NUNTII
DE COMITIIS BRASILIENSIBUSExitus partialis
Comitia ad consulem novum creandum in Brasilia hesterno die habita sunt. Praeclari Brasilienses candidati duo, id est progressivus ille Aloisius Ignatius Lula atque conservativus pristinusque praeses Iairus Bolsonaro: quorum vero ille Lula civibus praelatus pristinusque consul iam multis invisus contemni solebat. Exitus igitur comitiales iam publicantur fortunamque incertam praestaverunt: ille nam Lula dimidiam fere partem adeptus primus fuit; Bolsonaro ipse quartam partem in decem obtinuit. Quoius comitii exitus ad finem perducere videtur, sed lege Brasiliensi dimidia pars obtinenda est ad consulatum accipiendum: qua de re mensis Octubris fine comitia nova habebuntur ad praesidem creandum. Scripsit
Andreas Novocomensis - 03/10/2022 17h26
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|