|
|
NUNTII
DE CRIMAEAPontis conflagratio

Postquam anno MMXIV Russicorum milites Chersonesum Tauricam vi adhibita occupaverunt, apud isthmum Panticapaei, quae civitas hodie "Kerch" nuncupatur, pons a Russicis instructus est, ut eorum terra Ucrainae coniungi posset. Qui vero pons hesterno die automati conflagratione maxima severissime affectus est, ita ut eius usus valde coartaretur; utrum Ucrainorum milites exploratoresve colligationem illam maximae Russicae utilitatis flammis prope deleverint an non adhuc ignotum est, quamvis suspiciones nonnullae exortae sint. Pons enim ipse cum ad utilitatem bellicam tum ad potestatem commonstrandam Russicis maximi momenti est: non modo enim militum in Ucraina pugnantium suppeditatio per eum saepius transire solebat, sed dominationis quoque Tauricae signum videbatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 09/10/2022 17h56
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|