|
|
NUNTII
IMPETUS RUSSICUSMissilia in Ucrainam
Ut heri publicatum est, Saturni die pons Tauricus cuiusdam impetu facto conflagravit. Qua de causa ille praeses Putin mane missilium decena contra caput Ucrainum Kyiv iniecit, quod ab initio belli nulla iaculatione afficiebatur: ille vero praeses Russicus, qui ideo Ucrainos pontis deleti mandatores putat, tela sua in Ucrainam coniecisse ut pontis deflagrationi responderet publicavit. Missilia attamen non modo contra caput Kyiv, sed etiam contra civitatem Zaporizhzhia, Kharkiv Leopolimque coniecta esse videntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 10/10/2022 17h16
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|