|
|
NUNTII
SENTENTIA DE UCRAINASuffragium nationum
Societas nationum de plebiscitis Russicis ad regiones Ucrainas occupatas includendas habitis hesterno die totius orbis legatos ad suffragium vocavit. Nationes omnino CLXXXIII ad sententiam ferendam de solutione ad regionum illarum inclusionem condemnandam convocantur: cui consilio civitatum legati CXLIII sententiam dederunt secundam, V autem contrarie decreverunt (Russicus, Alborussicus, Boreocoreanus, Nicaraguensis Syriacusque) atque XXXV abstinuerunt, quorum gravissimi Sinensis Indicusque esse videntur. Legatus ille Sinensis Geng Shuang de abstinentia non ad pacem favendam sed ad discordiam tantum creandam suffragium latum esse publicavit; "Sina pro pace semper futura est" addidit. Quoi autem legata Boreoamericana Linda Thomas-Greenfield "nulla pax ex silentio evenit" respondit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 13/10/2022 12h15
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|