|
|
NUNTII
PINAX DIRUTUSTurpe Anglicum
Primaria ministra Britannica Elisabeth Truss, quae ante mensem solium adepta est, naturae tutelam recenter neglexisse videtur, qua de causa naturae circumiectae cultores valde questi sunt. Quorum duae naturae iusti studii oblitae contra heliotropiorum tabulam praeclaram per illum Batavicum pictorem Vincentium Van Gogh pictam, quae in Pinacotheca Nationali Britannica est, turpissimum perpetraverunt facinus: puellae enim colobium, super quod "A petroleo desistite" erat inscriptum, induentes lycopersici iure iniecto coram omnibus tabulam pictam severissime deturpare conatae sunt; vitro attamen interposito, praestantissimum opus delere nequiverunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/10/2022 19h28
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|