|
|
NUNTII
CONVENTUS SINENSISDe Xi Jinping
Factionis Communistae Sinensis rector tertio Xi Jinping hodie in partis suae vicesimo conventu maximi momenti contionem habuit, quam totus fere orbis exaudivit. Ille Xi Jinping primum de re Taiwanensi, Sinensem coniunctionem perseverans, praelocutus est atque "unius Sinae" quod dicitur consilii studium maxime affirmavit, quoius vero causa armis quoque se uti velle non denegavit; rector postea Sinensis saevissimorum et contra morbum coronarium et contra ambitum bellorum beneficia magnis commonstravit verbis. Ille attamen Xi Jinping, etsi longissimo sermone fructus est, belli Ucraini sodaliciique Russici mentionem nullam fecit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 16/10/2022 20h27
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|