|
|
NUNTII
NOVUS CONSULDe Suetia
Die tertio ante Idus Septembres suffragia Suetica habita sunt, quorum victrix factio conservativa fuit. Post tandem mensem illius partis rector, cui Ulf Kristersson nomen est, novus consul Sueticus factus est. Ipse vero Kristersson consilium suum una cum democraticorum Sueticorum factione conservativissima, quae electorum Sueticorum quintae fere parti maxime placuit, conscriptum extemplo publicavit utque probaretur curavit. Cum democraticorum Sueticorum pars magistratum nullum in senatu habeat, extra senatum attamen maxime se adiuturum praedicit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 17/10/2022 22h54
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|