|
|
NUNTII
DILECTUS RUSSICUSDe Ucraina

Regionum Ucrainarum captarum recuperatio, ut iam notissimum est, iam ante nonnullos menses incepisse videtur: dum Ucrainorum milites terrae suae magis magisque provincias recipiunt, Russicorum effugium iamdudum incohatum est. Haec attamen maxima fuga nunc Ucrainorum quoque civibus, qui in provincia meridionali Kherson vivunt, abhinc incepta esse videtur: cum enim Ucrainorum milites provinciam meridionalem recuperare coeperint, Russici ab urbe effugium duci mane exordiuntur. Praeses interea Russicus Bladimirus Putin, ut regionum IV mendosam falsamque inclusionem solidare possit, legis Martialis initium decreto publicavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 19/10/2022 17h32
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|