|
|
NUNTII
ABDICAVITDe Elizabeth Truss
Postquam mense Iulio pristinus primarius minister Britannicus Bernardus Johnson eiuravit, conservativa illa Elizabeth Truss primaria ministra facta est. Ipsa attamen Truss hesterno die, post menses nec duo, coram rege Britanniaque tota abdicavit atque consulari honori renuntiavit. Diadochorum sed nomina tria partim nota esse videntur: primum enim nomen eius Rishi Sunak, rei argentariae iam ministri Bernardo Johnson consule, secundum Penelopes Mordaunt, pristinae mercaturae actuariae, et Sue-Ellen Braverman, ministra antea internorum; nec vero Bernardi Johnson novus consulatus multorum sententia omnino excludi potest. Scripsit
Andreas Novocomensis - 21/10/2022 20h37
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|