|
|
NUNTII
ASINUS ASELLUM ITERUM CULPATDe seriis iocularibus Russicis
Cum Russica administratio non modo bellum inciperet infestum sed armorum nuclearium usum ad invasionem illam Ucrainam concludendam, quam vero ad exitum faustum perducere non posse videtur, saepius comminaretur, Russicorum attamen praeses Putin nec absurdis finem facere posse videbatur: ipse enim Putin publica contione de Ucrainorum "sordidorum" armorum usus voluntate se certiorem factum esse hodie publicavit. Russicorum interea militia exercitationem nuclearem, quae "maxima" ab illo defensionis ministro Sergio Shoigu indicatur, hodie habuit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 26/10/2022 16h31
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|