|
|
NUNTII
PIPIATIONIS EMPTIODe Elon Musk
Post diutinam perturbationem atque iudicia nonnulla, quae vero ab emptionis prima publicatione incepisse videntur, interposita ille negotiorum maximorum "Tesla" ac "SpaceX" dominus Elon Musk rete ipsum sociale, cui Pipiatio Titiatiove nomen est, XLIV miliardorum dollarorum pretio tandem emit promissoque antiquo functus est. Cum vero ipse Musk rete sociale maximum mercatus esset, ipse primo rectorem pristinum Agrawal, illum rei argentariae ministrum Segal, necnon ipsum gestionis magistrum Gadde advocatorumque principem Edgett extemplo dimisit. Regni Elonis Musk initium pipiatione cryptica divulgatur: "Liberatur augellus" novus scripsit dominus. Scripsit
Andreas Novocomensis - 29/10/2022 17h58
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|