|
|
NUNTII
COMITIA ISRAELDe orientali suffragio

Quinta in annis quattuor comitia in Israel hesterno die habita sunt: pristini consulis Benjamin Netanyahu factio, quam maxime conservativam esse constat, in exitibus comitialibus nuper publicatis omnium partium prima esse videtur. Cum enim omnium fere calculorum manifestatione civium sententia iam valde cognoscatur, illius praesidis factio senatus maximam partem occupatura evidetur: eius Israel curiae, quae "Knesset" nuncupatur, sellae iam LXV "Likud" parti detinendae esse feruntur -Knesset ipsa magistratibus CXX constituitur-. Scripsit
Andreas Novocomensis - 02/11/2022 17h02
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|