|
|
NUNTII
KHERSON INTROIVERUNTDe Ucrainorum exitu

Cum Russicorum exercitus identidem propter innumeras clades magis magisque retrocedat, in tanto cruentissimoque bello Ucrainorum milites exitum tandem prosperum hodie adipiscuntur: ipsi enim pugnatores in urbem Kherson, quae inter primas per illos Russicos invasores occupata esse fertur, introire demum possunt. Exercitus nam Ucrainus maximi momenti meridionalem urbem die, quem per illum praesidem Zelensky memorandum nominavit, penetrare potuerunt: ipsa enim civitas a Russicis in primis capta est ut et Ponti Euxini accessum et Chersoneso Tauricae auxilium adipiscerentur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 11/11/2022 21h06
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|