|
|
NUNTII
CAEDES TURCICANex Byzantina

Hora octava huius diei apud capitis Turcici Istanbul centrum in maxima multitudine deflagratio ex abrupto evenit, cuius causa adhuc ignota esse fertur: hoc vero propter scelus cives VI perisse atque LIII vulnerati esse videntur. Cum deflagrationis turpissimae causas auctoresque in operto esse videantur, consul attamen Turcicus Recep Tayyip Erdogan, qui paulo post ad "Magnorum XX" (G20) Indonesianum congressum proficiscitur, hac in petitione terroristici impetus suspicionem valde exoriri refert. Scripsit
Andreas Novocomensis - 13/11/2022 20h18
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|