|
|
NUNTII
DE RE POLONICAHesterni diei telum

Hesterna nocte quoddam missile a finibus Ucrainis Polonorum terram ignea vi sua attigit atque cives duo Polonicos necavit: coniectus auctor in primis vero nesciebatur, cum multi Russicos telum ultimum in Foederis Atlantici civitatem iniecisse existimavissent. Quod attamen Boreoamericani missile contra Russicorum intentionem coniectum extemplo putaverunt, Tertii tamquam Belli Universalis causam horrifice indicaverunt: telum vero illud contra propositum per Ucrainos iniectum videtur, quod etsi contra Russicos immissum in Polonorum fines decidit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 16/11/2022 22h14
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|