|
|
NUNTII
INCENDIUM PERSICUMNocturnae flammae

Demonstrationes saevissimae cum ante menses duo -id est post eius Mahsae Amini obitum mense Septembri- inceptae in Persia identidem habeantur, apud urbem Khomeyn monumentum summum pro regiminis memoria incenditur. Domus enim illa pontificis maximi necnon principis Persici Ruhollah Khomeini, qui vero praesentis imperii auctor fuisse videtur, lagunculis Molotovianis comburitur, ut civilis dissensio per flammas quoque demonstretur; a seditionis amplissimae initio homines iam CCCLXXXI vitam amisisse atque MDC comprehensi esse feruntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 19/11/2022 19h18
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|