|
|
NUNTII
PETITIO TURCICAImpetus impetum sequitur

Ante septimanam petitio terroristica quae videtur Byzantii habita est, qua homines sex perisse octagintaque vulnerati esse lati sunt. Noctu vero aeronavium impetu simili tenore aggressio in urbes Syriacas Iraqenasque nonnullas, quarum famosissima Kobane illa Syriaca fuit, per Turcicos perpetratur, quae nisi aliud ac pristini cruoris ultio apparet; ipsi enim Turcicorum magistratus anterioris septimanae sceleris Curdos hostilissimos accusaverunt, quorum facinori eodem fere crimine responderunt. Petitionibus illis aereis XX homines saltem XI mortem obisse referuntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 20/11/2022 17h28
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|