|
|
NUNTII
INDONESIA CONCUSSA
Terrae motus Iavensis
In insula Indonesiana Iava haud longe a capite Iacarta civitas est occidentalis, quae Cianjur nuncupatur, unde terrae concussio maxima horrificaque hesterno die evenit perque totam Iavam diffusa est. Cum iam calamitas infanda facta esset, nuntius maestissimus confestim per totum orbem divulgatur: insulae parti illi nam praefectus Ridwan Kamil homines saltem CLXII propter quassationem vitam amisisse, DCC minimum vulneratos esse atque civium milia XIII abhinc vagabundos futuros esse -quoniam domuum milia duo destructa sunt- vesperi publicavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 22/11/2022 20h39
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|