Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Georgius Bush animadvertit

Congressus a Georgio Bush
ob Iraquiam vituperatur


Congressum suae erga exercitus
responsabilitati defuisse dicit.

Congressus Americanus -democratica praepollente factione- monitus est a praeside Georgio W. Bush quod legislatorum disputatio de pecuniis destinandis exercitui Statounetensi in Iraquia sit obfutura.

Colloquio in Alba Domo habito, congressum defuisse dixit "primariae responsabilitati" dandi militaribus ornatus et usus quem desiderant.

Sicuti dixit, leges de die exercitus Statounitensis ex Iraquia revertendi approbatae habebunt effectum sperato contrarium, cum praesentia legionum diutius producatur.

Et repraesentantibus et Senatoribus militum reditus in annum 2008 per leges decernendus videtur.

Lunae die, dux democraticarum Senatus partium, Harrius Reid, sese facturum esse experimentum pollicetur, ut pecuniae ad exercitus destinatae retineantur si tempus ab Iraquia revertendi non definiatur.

Martis die iterum in oratione G. Bush sese vetiturum quamcumque legem adfirmat, qua opes Iraquianae missionis obstringantur definiendo reditus diei.

lapsas etiam 57 fuisse dies ex rogatione sua pro quaestibus copiarum in Iraquia militantium exponit, congressumque "in recessum aestivalem suo infecto labore profectum esse" accusat.

Nisi rationes legionum approbantur pretium deffectionis ab exercitu, capitibusque suorum caris solvendum fore", quod multo diutius possint fore in armis. Id quod se populumque Statounitensem pasurum esse negat.

Cum secretario a Defensione, Robert Gates, monuerunt ne, compressis legionum pecuniis in Iraquia et Afganistania pugnantium, idus Apriles initium sint angustiarum.

Attamen, peritissimi rerum militarium viri aestimant Pentagono esse servatarum pecuniarum satis, ut istam in assignando argento moram usque ad iudus Iulias ferre valeat.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis - 04/04/2007 16h55



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: