Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 27 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
SPIEGEL ONLINE - 12

IRACIA

Pontem Tigridis ab attemptatore displosum esse

Haec attemptatio est dimensionis prorsus novae: Autoraedarius bombifer hodie in ponte Bagdatensi maioris momenti onus suum fatale incendit, ut ponte dirupto vehicula in flumen irruerent nonnullique homines morerentur.

Bagdato ex urbe – Ex officio nuntiatum est attemptatione bombariâ in uno ex praecipuis pontibus Bagdatensibus factâ interfectos esse summum octo homines. Alii nuntiaverunt mortuos esse summum decem homines. Vi displosionis factum est, ut partes pontis, qui situs est in urbe Bagdato septentrionali, compluraque autocineta in flumen irruerent. Navibus urinatoribusque astynomicis quaerebantur homines superstites, helicoptera Americana supra locum facinoris circumvolabant.


Pons Tigridis destructus:
Vena commeatûs attemptata

Supra pontem erat crassa nubes fumi. Attemptatio facta est ante initium matutini commeatûs professionalis.

Verisimile est hôc defectu pontis Sarafija chaos vehiculorum Bagdatense multis stationibus custodiariis effectum innumerisque coacervationibus insigne etiam ingravatum iri. Duo pontes Tigridis iam prius interclusi erant causis securitatis servandae. At pons Sarafija non est talis, quia eodem tribûs inter se coniunguntur, quae non putatae erant valdê violentae esse.

Idem pons praecipuê adhibitus est a mercatoribus, qui Bagdato medio merces afferre solent ad mercatûs in urbe septentrionali sitos. Quidam astyphylax: "Tromocratae" inquit „pontem destruxerunt. Nunc vexabimur etiam pluribus vehiculorum coacervationibus".

Pons Sarafija annis saeculi proximi praeteriti quinquagenariis constructus erat a Britannis. Qui pons originaliter non solum fuerat aptus ad autocineta, sed etiam ad tramina ferriviaria. Annis autem septuagenariis prioribus orbitae ferriviariae sunt sublatae, ut maius spatium fieret commeatui autoraedario.

His duobus mensibus milites Americani Iracianique magnâ operatione militari conati sunt repellere actiones turmarum mortiferarum. At tamen fiunt attemptationes bombariae per autocineta autoplaustrave perpetratae.

Praepositi Crucis Rubrae nuntiant adversus militum operationem populum Iracianum etiam peius se habere. Petrus (Pierre) Krähenbühl, director commissionis internationalis Crucis Rubrae (IKRK), cum relationem publicaret de statu Iracianorum civilium: "Passio" inquit „Iracianorum virorum, mulierum, infantium est omnino intolerabilis. Communitas internationalis oportet plura faciat, ut Iraciani civiles adiuventur".

Hanc relationem d.12. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 12/04/2007 14h37



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: