Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 8 mensis Maii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Sarkozy negotiationibus impedit

Sarkozy negotiationibus impedit

Die Martis Unio Europaea officialiter aperuit negotiationes cum Turcia, statum membri UE petente, in duobus novis capitibus sermonum, quae capita attinent ad rem statisticam et inquisitionem rationum fiscalium. Vehementer reclamanti praesidente Francogallorum Nicolas Sarkozy, ultima in minuta e mensa negotiationis retractatum est caput tertium, de politica oeconomica et monetali. Quae actio certe politicis Turcicis minime placuit.

Caput tertium e mensa "diplomatice" evanuit postquam Sarkozy minatus esse traditus est Francogalliam id officialiter vetaturam. Negotiator Turcicus, minister oeconomiae Ali Babacan, qui Bruxelles venit se credens de omnibus tribus disciplinis locuturum, dixit actionem a Sarkozy peractam nocivam esse et Turciae et imagini ipsius Unionis Europaeae, nam monstrat hanc minime adhaesuram principi "pacta sunt servanda".

Ante nonnullos menses, tunc de praesidentatu Francogalliae contra Segolene Royal pugnans, Sarkozy multoties dixit se minime credere Turciae sors futura in Europa esse debere. Pro statu membri UE praesidens novus Gallorum proponeret regimini Ankarensi "sodalitatem favorabilem".

Negotiationes cum Turcia progrediuntur lente etiam eam ob rem, quod regimen huius terrae non vult portus suos navibus Graeco-Cypri praebere donec Unio Europaea tollet sanctiones oeconomicas contra civitatem Turco-Cypricam, a neminem praeter Turciam ipsam officialiter agnotam. Adhuc aperire valebat Turcia duo tantum capita: scientiam & investigationes necnon politicam industrialem & mercaturam.

Eodem die Martis alter candidatus ad statum membri UE, Croatia, aperuit sex nova (sex iam antea aperuerat) capita negotiationis, quae sunt: ministrationes, leges de societatibus commercialibus, ministrationes fiscales, societas informatica & media communicativa, res statistica, inquisito rationum. De hac re a diurnariis interrogatus minister Germaniae ab exteris Frank-Walter Steinmeier, qui nomine Unionis Europaeae negotiationibus praeest, dixit Zagrabiam in via recta iam esse ad Unionem intrandam.

Etiam eodem die Martis procuratrix principalis Tribunalis Hagensis Carla del Ponte se pronuntiavit esse contra pactandum de artiori cooperatione Unionis Europaeae cum Serbia, donec dux generalis Ratko Mladic, homicidiorum in vicina Bosnia annis 1992-95 patratorum accusatus, a regimine Belgradensi apprehensus est. Casus Mladic adhuc libertate in ignoto loco fruentis causa erat ruptionis Maio ineunte sermonum de associatione Serbiae, commisarius tamen UE, qui expansionem Unionis curat, Olli Rehn, modo dixit has negotiationes mox pergendas fore.

Scripsit Adam Wencel - 26/06/2007 22h28



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: