Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 26 mensis Martii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De typhone vehementissimo

De typhone vehementissimo

Typhon "Dean" appellatus (cuius imaginam de caelo aspicere potes), litoribus Haitiae, Martinicae et Rei Publicae Dominicanae tactis, die Solis iter celeriter facit Jamaicam versus, ubi omnes aėrinavium volatus interdicti sunt ac vetitum est, ne quisquam domo exire audeat. Iam orae Mexici et Insularum Cayman ab incolis desertae sunt; verentur interea auctoritates USAe ut fines Texani turbine perturbentur, ideo omnes hortatae sunt, ut a litoreis zonis aufugiant. Nam quintum gradum roboris attigisse putatur typhon Dean.

Turbinum studiosi alluvies immanes in Jamaica fore praenuntiaverunt, si pari cum violentia insulam illam percusserit: milites et astyphylaces omnes, etsi munere suo perfecto, ad auxilia ferenda et laborantibus succurrendum revocati sunt. Multitudines mane sibi commeatum et benzinum comparatum se contulerunt.

Etiam alibi exspectatur typhon: quindecim aėronaves praeter habitum ex Insulis Cayman ad Floridam effugientes transduxerunt, Cubae millia hominum ex regionibus orientalibus transvecti sunt. Damna et victimae iam nunc (16.00 hora Greenwichiana Solis die) numerantur: Sancti Dominici puer fluctibus submersus in aequore obiit, Martinicae mulier cordis ictu periit et vir ruinis interfectus est, Dominicae luto affluente mulier cum filiolo suo interiit itemque agricola, dum vaccam suam retinere conatur.

Saepius et vehementius typhones usquequaque percutere censent caeli studiosi.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 19/08/2007 17h41



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur.
Aėronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit.
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse.
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt.
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: