Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 20 mensis Septembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Cur tam festinaverunt purgatores Syrii?

Cur tam festinaverunt purgatores Syrii?

Syrios iam purgasse situm, ubi investigationes nucleares habitum iri credebatur, patet ex photographematis a satellitibus artificialibus terrae factis. Quem locum mense Septembri ineunte ab aeroplanis Israelianis verisimiliter missilibus petitum esse.

Primum (supra) photographema - 10 Augusto factum - monstrat enim locum in deserto prope ad flumen Euphraten, ubi sine dubio struebantur quaedam aedes quasi industriales. Structura ea satis alta fuisse ab analyticis militaribus Americanis putatur, laterali longitudine 150 pedum. Alterum photographema (infra) monstrat eundem locum die 24 Octobris, ut tunc erat a satellite visum - locum scilicet omnibus rebus vanum.

Syrii reportaverunt ictum Israelianum ex aere, quem regimen Israeliense tamen confirmare negavit, sicut negat pluraque acta militaria a suis extra limitem patriae perfecta. Tunc rumores permanaverunt bombardatum locum fuisse reactorium nucleare, cuius structura modo coeperat et cui Coreani Boreales fomitem nuclearem essent suppeditandi. Regimen Syrium his rumoribus negavit - secundum Damascum aeronaves Israelianos petiisse vetus ac vanum armamentarium militare. E photographemate tamen id neque vero vanum nec certe vetus fuisse videtur.

Una res patet certa: post ictum aerium Syrios celerrime purgasse totum locum de parietinibus aliisque rebus ibi tunc remanentibus. Qui actus nolens volens suspicionem excitat. Unus speculatorum Americanorum dixit actis diurnis "The New York Times" modo ac passu solito talia aedificia militaria tempore circa unius anni demoliri. Purgatores Syrios sine dubio valde hic festinasse.

Scripsit ANL - 27/10/2007 01h42



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Extrema condicio imposita est de Brexitu: Ministro Primario Boris Johnson intra duodecimum diem mittendum est consilium ut cum Europa foedus fiat. Aliter, ut ait praeses Finnicus Unionis Europaeae Antii Rinne, omnia ad finem ventura sunt.
Latrina aurea artificis Mauri Cattelan, opus pretiossisimum cui pondo centum tria kiliogrammata, apud Palatium Blenheim exposita in comitatu Oxoniensi erepta est. Visitatoribus licuit ea uti invicem per tria minuta.
Post petitionem terroristicam diebus superioribus apud caput Bactrianum ad Boreoamericanorum legatorum aedes Praeses Trump conuentum cum Talebanorum ducibus ad pacem tractandam aboleuit. "Magni erunt effectus" princeps Talebanorum praedixit.
Hodie Joseph Conte, cui mandatum erat ut novam Italiae gubernationem constitueret ad Quirinalem se contulit ut indicem XXI administrorum ablata exceptione praeberet. Cras coram Praeside rei publicae ius iurandum omnes dabunt. Fides petetur die nono mensis Septembris in consilio legatorum populi. Post sesquiannum novam administrationem idem Minister Primarius creavit, auxilio Quinque Stellarum et Factionis Democraticae.
Sardinia. Francus Columbu annos LXXVIII natus, unus Italorum qui summum trophaeum "Olympiam" ad disciplinam physicam bis uicit, in Sardinia sua imprompte interiit. Amicus ille fidus Arnualdi Schwarzenegger fuit, qui socium plangit.


POLITICA
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: