Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
MINISTER CROATUS PHOTOGRAPHATUS EST UNA CUM ACCUSATO CAEDIS SERBORUM

CROATIA: MINISTER PHOTOGRAPHATUS UNA CUM ACCUSATO CAEDIS SERBORUM

Apros venando minister munus amisit

Minister rerum internarum Croatiae Ivica Kirin munere se abdicavit postquam ephemerides huius terrae publicaverant photographemata monstrantia eum apros venantem una cum Mladen Markac, qui est a Tribunali Hagensi accusatus caedis civium Serborum et in custodia libera, donec lis finietur, manere deberet. Una condicionibus, quibus Tribunal Hagense - id est Tribunal criminibus investigandis in quondam Iugoslavia perpetratis - ei patriam repetere permisit, erat eum sine sui permissione domum eius in urbe capitali Zagrabiae numquam relicturum.

"Ego... veniam peto apud omnes, qui se percussi sentiant hoc meo facto" - scripsit Kirin in litteris, quibus de abdicatione muneris publice nuntiavit.

Markac (quem in prima sessione litis Hagae Comitum photographema hic monstrat), aetate nunc 52 annorum, accusatur caedis civium Serborum anno 1995 tempore liberationis a Croatis regionis Krajinae, quae regio annis 1991-95 in dicione separatistarum Serbicarum manebat. Anno 1995 Markac moderabatur agmina specialia biocolytarum, quibus plus quam150 cives Serbi putantur occisi tunc esse. Markac sua sponte Hagam Comitum venit, cum a Tribunali accusatus est anno 2004. Postea ei a iudicibus manere in custodia libera Zagrabiae licitum est.

Nunc ob violationem condicionum custodiae iudices Hagenses revocaverunt Markac in carcerem Scheveningen Batavicum.

Venatus ministri rerum internarum una cum caedis civium accusato confirmare potest sollicitudines nonnullorum iudicum Hagensium necnon virorum politicorum terrarum occidentalium credentes regimen Croatiense re vera favere reos accusatosque a Tribunali Hagensi, putans eos non scelestos, sed heroas nationales esse. Quod vix auxilii erit huic terrae in conaminibus Unionem Europaeam quam citissime intrare.

Scripsit Stanislaus Tekieli - 31/12/2007 10h03



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Hesterni diei petitio terroristica Baghdadi sceleste confecta a Ciuitate Islamica uindicata est.
Rete sociale Twitter aditum praesidis Donaldi Trump stabiliter intermisit ob periculum novi ad vim incitamenti.Etiam nuntius ab accessu publico “Potus” deletus est.
Νεομηνίας nox omnibus lectoribus scriptoribusque "Ephemeridis" nostrae in tantae difficultatis anno fausta laetaque sit!
Prosperum annum exopto omnibus scriptoribus et lectoribus. Mutet in melius aspera res!
Virus coronarium mutatum quod celerius diffunditur, a Britannia in Italiam migravit; Romam Londinio cum pervenisset femina hoc affecta a ceteris cum marito segregata est.


IN ORBE
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: