|
|
NUNTII
Mala tempora omnibus,
Mala tempora
omnibus, qui eurone utuntur
Inflatio in civitatibus quae eurone fruuntur mense Julio ad
quattuor puncta et unum decimum pro centum pervenit: pretiorum
incrementum numquam ab anno MCMXCVII tantum fuerat. Argentaria
Europaea hoc sibi proponit, ne inflatio extra terminum duorum
punctorum excedat. Divitiarum auctu lentiore facto, laboris
defectus interea increscit, septem puncta pro centum superans:
apud Hispanos decimus quisque, apud Germanos quartus decimus
quisque opera caret.
Cum autem pretia petrolei ideoque cibariorum recentissimis
mensibus increvisset, Argentaria Europaea fenus a quattuor ad
quattuor et quartam partem augere constituit: sed plerique
oeconomiae studiosi putant iterum fenus Europaeum anno proximo
auctum iri, quod difficultates civitatum et officinarum etiam
increscere putent. Civibus euriferae Europae nullus faustus
nuntius exspectandus est.
Scripsit
Herimannus Novocomensis - 31/07/2008 21h13
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|