Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 21 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
sss

De Baraci Obama nominatione

Baracus Obama candidatus partis democraticae est ideoque cum adversario Johanne Mac Cain certabit ut praesidens Civitatum Americae Unitarum pridie Nonas Novembres eligatur. Haec est deliberatio unanimis conventus factionis democraticae Denverii habitae. Coram fautoribus suis qui omnibus ex civitatibus catervatim pervenerant, Baracus sermonem habuit se candidatum profitens die undetricesimo mensis Augusti, id est die anniversario orationis praeclarae Martini Lutheri King, martyris nigricolorum liberationis, qua "Somnium video" iterum atque iterum repetiverat.

"Grates agens humilissime accipio nominationem vestram, ut munus praesidentis Civitatum Unitarum petam." Deinde etiam candidatis democraticis a se superatis, praecipue Hilariae Rodham Clinton, gratias palam egit.

"Hodie - inquit - hoc dico populo Americano, et democraticis et republicanis et neutrius partis fautoribus tota in hac magna natione: satis est! Tempus hoc nobis occasionem praebet, promissum Americanum saeculo primo et vicesimo resuscitandi (...) Nos hic sumus quia tantopere patriam diligimus, ut non patiamur quadriennium proximum recenti octennio simile. Die quarto mensis Novembris nobis consurgendum est et proclamandum: Octo satis sunt!"

Baracus primum adversarium vehementer adortus est: "Dixit oeconomiam nostram - ait Baracus Obama - Georgio Bush praesidente progressam esse atque hodie vigere. Cum autem unus ex eius consiliariis de anxietate Americanorum elocutus est, ipse respondit nos 'animorum tantum recessione' laborare et 'deflentum nationem' factos esse. (...) Non puto Johannem Mac Cain minime interesse quid Americanis eveniat; puto illum id omnino ignorare (...) Per viginti annos opinioni republicanorum nullo argumento probatae assensus est, pecuniosis plus dandum esse itaque divitias guttatim in ceteros destillaturas esse. Quam opinionem Washingtoniae 'societatem proprietatis' appellant, sed re vera 'sibi quemque' vocanda est: caresne labore? Malam fortunam! Aegrisne nulla curatio? Mercaturae est consilium! Inopsne natus es? Tibi ipse consule! Solus tecum ipso es.'

Obama promisit etiam copias ex Iraquia domum revocatum iri et bellum in Afganistania victum iri: in bello tamen Afgano dixit proposita certius definienda esse et copias tromocratis debellandis sufficientes mittendas esse.

Magna spes fautorum nigricoloris candidati animos movet.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 29/08/2008 17h17



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Praeses Rei Publicae Zimbabwe Robert Mugabe adsensit ut magistratu abiret, a suis partibus coactus, cum vellet uxorem novam praesidem creare. Nunc domi detinetur a militibus, populi et factionis consensu.
Vicarius Ministri Primari Libyci Ahmed Omar Mitig publice declaravit investigationem fore de mercatura migrantium qui venum darentur, ut trames televisificus Cnn in relatione vulgavit.
Belgium. Ipse Minister Catalunensis Puidgemont nova de secessione percontavit: “Liberatio ab Hispania non via obstricta est. Novas negotiationes cupimus.”
Nova de terrae motu superioris diei: CDXLV hominum a terrarum discussione interfecti sunt. Magis quam VII milium hominum vulnerati sunt. Centrum superficiale iactationum in Natione Kurdistan repertum est.
Britannia. Ministra Primaria Theresa May hodie secedendi gratia Nationem suam ab Europa diem constitutam nominavit: die III ante Kalendas Apriles anno MMXIX. Tempore ex illo Brixitus opplebitur.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: