Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
RES PIRATICA REGNAT IN ORIS SOMALIAE

RES PIRATICA REGNAT IN CORNU AFRICAE

Piratas abduxisse permagnam navim cisternariam

Piratae abduxerant Saudicam navem cisternariam "Sirius Star", quae circiter duo miliones doliorum petrolei vehenda erat in ora USA, nuntiavit die Lunae locutor Quintae Classis US-Americanae, quae in Oceano Indico operatur, locumtenens Nathan Christensen. Petroleum raptum se aequet circa quartae parti unius diei exportationis Arabiae Saudicae, quae terra est prima in mundo petrolei exportatrix.

Navem iam die Saturni interceptam esse in loco maris 450 miliaribus nauticis ad orientem et meridiem e portu Keniano Mombasa. Nunc "Sirius Star" creditur iam in portu Somaliensi Eyl manere, quae urbs, ut maior pars Somaliae, in manibus est gregis rebellatorum islamisticorum. 25 eius nautae nuntiantur incolumes esse.

Nuntiis de raptu allatis pretia petrolei in foris mundi creverunt, licet mane Lunae decrevissent.

Quae erat iam tertia rapina in hac regione nuper facta, maxima tamen - si de quantitate mercium raptarum aestimetur - omnium adhuc post memoriam gentium in maribus mundi peractarum.

Maria ad oras Somaliae spectantia, id est Sinus Adenensis et pars occidentalis Oceani Indici, facta sunt quasi regio paradisiaca piratarum - hic enim tertia pars omnium in orbe terrarum rapinarum marinarum fiat. Primis novem mensibus huius anni 63 naves spe lytri lucruosi hic adbuctos esse aestimat Internationale Officium Maritimum (International Maritime Bureau). 12 navium aut captae in perpetuum putantur aut de forte earum inter piratas et naucleros adhuc negotiatur. 250 nautae ut obsides a piratis teneantur.

Mense Septembri navis Ucrainensis "MV Faina" adbucta prope oras Somaliae est, cum 33 currus loricatos Russos vehebat. Hoc tamen in casu piratas verisimiliter primum nescivisse genus mercium a navi portatarum.

Scripsit ANL - 18/11/2008 01h21



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: