Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
ICTUS TERRORISTICI MUMBAIAE

ICTUS TERRORISTICI IN INDIA

Mumbaia sanguine defluit

Mumbaiae, quae metropolis (olim ut Bombai nota) est quasi caput oeconomicum Indiae, die Martis vespero greges rebellatorum islamicae societatis nomine Bellatorum Sacrorum Decanis (Deccan Mujahiddeens) sclopetando adorti sunt septem loca media in urbe. Ictibus illorum saltem 78 homines vitam amississe reportantur, 200 alios vulneratos esse; numeri hi tamen mox auctum iri timentur.

Capta a rebellatoribus sunt duo deversoria luxuriosa - Taj Palace et Oberoi. De pugnis rebellatorum cum vigilibus publicis, quibus mox milites regulares auxiliis advenerunt, nuntiatum est quoque de statione ferroviaria Chhatrapati Shivaji. Multa nocte audiebantur, secundum testes, sclopetatio ac displosiones circa has trinas aedes. Partem Taj Palace nuntiatur incendio captam esse.

Testes oculati narrant in uno deversoriorum rebellatores a ianua ad ianuam cubicula perscrutatos esse, cives US-Americanos Britannosque quaerentes. Hos verisimiliter ut obsides tenere cupiant, sperantes hoc modo cogere Wasintoniam aut Londinium, ut suos milites ab Iraquia Afghanistaniave revocent - dicunt in primis commentariis analytici rerum politicarum Proximi et Medii Orientis.

Scripsit Stanislaus Tekieli - 26/11/2008 23h58



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: