Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 14 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De USAe ministra salutis

De USAe ministra salutis

Praesidens Civitatis Americae Unitarum Baracus Obama Catharinam Sebelius Kansiae gubernatricem ministram saluti et humanis necessitatibus addictam creavit postquam Thomas Daschle senator, cui munus illud attributum erat, propter vectigalia insoluta recessit. Catharina Sebelius, mulier sexagenaria, ab initio Baracum ut candidatum democratarum Hilariae Clinton maluit.

Baracus promiserat se ut praesidentem de publica salute sollicitum fore: nam in natione illa potentissima cives tantum curantur qui sibi privatim curationes comparaverint, nisi de vita periclitentur, quapropter XLVI miliones medelae securitatis omnino carent. Quibus ministrae est promissam tutelam praestare etiamque curationum increscens pretium temperare. Senatui inferiori deliberandum est, utrum Catharinae munus confirmandum sit an non.

Ambobus senatibus septimana praeterita Baracus Obama litteras primas de hac re misit: "In animo habeo maximam pecuniae vim in morbis praecavendis impendere, ut populus noster salvus sit et sumptus publicus moderetur. Nimium sanitatis impendia opibus nostris et animis molesti fuerunt: renovationem diutius differre non licet neque oportet. Annus non transibit."

Scripsit Herimannus Novocomensis - 01/03/2009 15h51



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum Populares maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata esxultat.
Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat.
Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur.
Collegium Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata intra tres hebdomadas tradenda erit. Minister Primarius negavit hoc fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri.
Minister Primarius Italicus Joseph Conte Bruxellis novam legem nummariam apud Consilium Europaeum mox explanabit, quae, modum impensae excedens, verisimiliter non probabitur.


POLITICA
INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: