|
|||||||||||
|
NUNTII HOMO SAPIENS NOVUM COGNATUM INVENIT Floresiensem aliud genus hominum fuisse Hominem Floresiensem non fuisse pygmaceam formam hominis sapientis, sed omnino aliud genus hominum monstrare novissimas investigationes, de quibus narrant acta "Nature".
Relicitis in spelunca ad vicum Liang Bua repertis bene investigatis nunc pateat Floresienses potius aliud genus hominum fuisse, quod genus, ut homo sapiens necnon Neandertalensis, ab eodem proavo, homine scilicet erecto (quem ante milionem annorum in Asiam Meridionalem-et-Occidentalem immigrasse), oriundum esse habetur. Ita saltem putant duo greges studiosorum - ducibus William Jungers US-Americanae Universitatis Stony Brook necnon Eleanor Weston et Adrian Lister Londinensis Musaei Historiae Naturalis - quorum symbolae a "Nature" divulgantur. Amborum gregum theoria nititur inter alia etiam parvi magnitudine cerebri Floresiensium, quod esset 400 centimetrorum cubicorum, tertia ergo parte hominis hodierni at aequa simiis cympansibus. Minime enim credatur evolutionem, etiam quibusdam morbis aliis adversis condicionibus coactam, sivisse capacitatem cerebralem minui. Ceterum monstrant reperta in speluncis Floresiensibus facta hunc hominem satis bonum versatilemque artificem fuisse.
Scripsit ANL - 07/05/2009 09h26
|
![]()
BREVES
HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES
|
||||||||||