Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 3 mensis Decembris 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De via serica saeculi XXI

De via serica saeculi XXI

Pragae pactum magni momenti a praesidente Unionis Europaeae Josepho Emmanuele Barroso et legatis regiminum Azerbaizaniae, Aegypti, Georgiae et Turciae omnium consensu subscriptum est: hoc Unionis consilium est, ut gasum et petroleum toti Europae tutius suppeditetur. Emmanuel ipse "Energiae pretiorum - inquit - celer incrementum aspeximus, negotiatorum lites, fistularum damna: quapropter gasi et petrolei suppeditatio interdum vel intermissa est!". Posthac novae fistulae construendae sunt, nova "serica via" aperienda, novi suppeditatores acquirendi, ut civitates Europaeae aliunde quam ex Russia "aurum nigrum" et methanum sibi comparent. Nullae angustiae in gaso tranportando tum manebunt, cum novae fistulae depositae erunt, quarum maxima Nebucadnezar appellabitur, ex nomine Babylonis praeclari regis: quae gasum ex regione Caspia per Turciam in Europam adferet (descriptio in imagine adponitur): mense Junio proximo pactiones cum Turcarum rectoribus conficientur.

Legati aliarum Asiae civitatum, id est Usbeciae, Kazakistaniae et Turcomeniae, conventui interfuerunt sed pactiones non subscripserunt: quos populos pacta talia adiuvare possint, ad vincula cum Russis remittenda. Etenim Russorum legatis parum consilia Europaeorum placuerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 10/05/2009 00h14



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Missilia nonnulla per Russicos noctu in urbem Ucrainam Zaporizhzhia, quae recenter propter ergasterii nuclearis contentionem famosa facta est, coniecta sunt nosocomiumque severe affecerunt; praefectus urbi Alexander Starukh aegrotantes modo nec cives alios offensos esse rettulit. -
Cum conservativi praesidis Netanyahu consulatus novus nuper incipiat, Hierosolymae bombarum duarum hodierna conflagratione iuvenis annos XVI natus perit atque homines XXXI offenduntur. Quae vero petitio adhuc nulli sectae vindicatur, sed factionibus islamicis jihadistis necnon parti Hamas maxime placere videtur.
In Indonesia terrae motus graduum 5,6 magnitudine insulam Iavam, incolis frquentissimam concussit: milia domorum corruerunt, centenae mortui et vulnerati; complures autem sub ruinis manent. Aditus partim ob fragmenta in viis intermissi sunt.
Nova nex contra feminam Indicam in urbe Nova Delhi perpetrata est. Sponsus sposam occidit quae ei instabat ut se in matrimonium duceret. Rem reddit magis scelestam quod iste, cotidie, per duodeviginti dies, in horto publico corporis singula fragmenta inhumaverit.
Congregatio, cui "Auxilium Ecclesiae patienti" nomen est, nuntium maestum nuper divulgat: in civitate Nigeriana Kachia lga presbyter Abraham Kunat hodie rapitur; ipse Kunat, ut congregatio addidit, sacerdotum tertius atque vicesimus anno MMXXII raptoribus captus esse videtur.


SOCIALIA
RELIGIO
OPINIONES
POLITICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: