Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 26 mensis Aprilis 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
TERRAE MOTUS INGENS PERCUSSIT INSULAM IAVAM

TERRAE MOTUS INGENS PERCUSSIT INSULAM IAVAM

Numerus victimarum timetur creturus

Adhuc 44 cadavera humana inventa sunt in regione circa urbem Cianjur insulae Iavae Indonesianae, quae regio terrae motu ingenti die Mercurii afficta est, opitulatores tamen qui auxilium illuc ferunt putant numerum victimarum fore multo maiorem. Usque enim duodeviginti milia (18.000) aedium deleta sunt, nonnulla milia civium inveni non possunt. Qui homines officialiter ut 'amissi' reportantur.

Terrae motus magnitudine septem graduum Richterianorum percussit insulam Iavam, epicentro ictus posito circiter centum chiliometris ad meridiem ab urbe capitali Indonesiae Iacarta. In vico quodam ad Cianjur motus effecit labinam terrae (quae photographemate hic addito clare monstratur), qua multae domus quasi maris unda erepta sunt. In ipso Cianjur necnon vicino oppido Tasikmalaya damna nuntiantur esse permagna ac innumerabilia. Circiter quinque milia huius regionis incolarum sui tecto privati nunc sub Iove manent.

"Timemus numerum mortuorum creturum fore" - dixit diurnariis agenturae Gallicae AFP ductor opitulatorum Maman Susanto.

Scripsit ANL - 03/09/2009 10h36



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES PROPTER ITER PEREGRINUM REDACTORIS PROXIMI NUNTII APPAREBUNT DIE LUNAE. PERGITE NOS ADIUVARE, LECTORES!
Coffea effusa in instrumenta volandi ab uno gubernatorum effectum est, ut aeronavis praesidis Serbiae Tomislav Nikolic, qua Romam petebat, ut cum papa sermocinaretur, debuit Singidunum (Beograd) redire, ne calamitas aeria eveniret.
Anno 2018 aut 2019 Iapones verisimiliter missuri sunt automaticam navem cosmicam (sine sc. astronautis) in Lunam nuntiavit Iaponica Agentura Cosmica JAXA.
Muhammad Mursi, quondam praeses Aegypti necnon dux Fraternitatis Musulmanae, damnatus est in 20 annos carceris propter instigationem tumultus populi.
Celeritate 603 chiliometrorum horalium cucurrit tramen Iaponicum "magneticae levitationis" (Maglev) currendo super crepidine experimentali ad Tochium. Ad usum periegrinatorum celerrimum tramen mundi datum iri anno 2027.


RELIGIO
INSOLITA
RELIGIO
OECONOMIA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: