Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 14 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Tsunamis triggered by a strong quake in the South Pacific have killed more than 100 people across a number of islands.

SALTEM CENTUM MORTUOS OB ICTUM UNDAE MARIS

Tsunami insulas Pacificas invadit

Die Martis mane tsunami, sive unda effecta a terrae motu subaquaneo, illisit in insulas meridionalis partis Oceani Pacifici: Samoa, Samoa US-Americanae et Tonga. Saltem centum homines vitam amiserunt, cum undae ingentes, altitudine usque 4,5 metra, litus maris percussissent.

Vis motus terrae aestimatur fuisse 8,3 graduum Richterianorum. Numerum mortuorum adhuc reportatorum esse: saltem 77 homines in insulis Samois, plus quam 25 mortui in Samois US-Americanis et saltem sex Tongae. In Samois independentibus circiter 150 plures homines ictu undae vulnerati sunt. Permulti aedes, parvi portus ac deversoria maritima omnino aut fere omnino deleta videntur, primis photographematis relationibusque magnetoscopicis per satellites ex hac regione Pacifica in alias partes mundi transmissis. Ad quam regionem cito accurrunt nunc opitulatores Neozelandenses Australianique.

Secundum testes, de ictu tsunami megaphonia sirenica monuerunt, sed non omnes incolae Samoani decreverunt se statim de litore abituros, nam antea iam satis saepe haec megaphonia falso periculum annuntiavere solebant.

Eodem die Martis mane terrae motus subaquaneus magnitudine 7,9 graduum Richterianorum percussit quoque Indonesianam insulam Sumatram. Unde tamen adhuc nulli nuntii allati sunt de victimis.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis - 30/09/2009 15h42



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum Populares maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata esxultat.
Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat.
Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur.
Collegium Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata intra tres hebdomadas tradenda erit. Minister Primarius negavit hoc fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri.
Minister Primarius Italicus Joseph Conte Bruxellis novam legem nummariam apud Consilium Europaeum mox explanabit, quae, modum impensae excedens, verisimiliter non probabitur.


POLITICA
INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: