|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
NUNTII TANTUM ISLANDIA TERRAEQUE BALCANICAE UNIONEM EUROPAEAM INTRATURAE UE sine Turcia et Ucraina
Proximis annis UE vult eo imprimis studere ut evanescat e charta geographiae politicae Europae "lacuna Balcanica", id est praeter Sloveniam omnes terrae pristinae Iugoslavia necnon Albania, qui nondum sunt civitates sociae UE, licet tales fieri valde velint. Proxima statui membri UE sit, secundum novum stratagema, Croatia, quae anno 2012, nisi etiam prius, verisimiliter Unionem intravit. Propius portae UE iam esse videtur quoque Macedonia, haec tamen debet primum iram Graecorum placare, quibus non placet ipsum nomen Macedoniae, quod putant hereditati Graecae tantum pertinere. De hac re tamen ultimo in tempore ambae partes aliquatenus progressas esse videntur at proximo futuro die Veneris de problemate officialis nominis Macedoniae sermocinabuntur una praesidentes Macedoniae et Graeciae. Minime inter terras Balcanicas aptam introeudni Unionem esse, secundum documentum Rehnianum, Bosniam-et-Herzegovinam, quae continet duas de facto independentes sub-civitates: Musulmanico-Croatam et Serbicam. Haec ambae sub-civitates nullo modo in eadem structura statali manere velle videntur. Citissima fortasse via in Unionem Europaeam intrandam erit Islandiae, quae insula decrevit se UE adiungendam postquam maxime crisi oeconomica praeterito anno percussa esset. Turcia, licet de futuro statu membri UE cum Bruxellis iam nonnullos praeteritors annos negotiabatur, progressum fere nullum fecisse videatur in disciplinis maximi momenti, ut sunt libertates hominum et principes democratiae. Turciae est quoque maxima difficultas, nam re vera hanc terram non regimen civile sed exercitus ducat. Omnino non putant sese Bruxellenses cum Ucraina proximis annis negotiationes inituros. Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 26/11/2009 13h31
. .
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||