Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
MERCENARII AFRICANI CONDICIONI SUAE RECLAMANT

MERCENARII AFRICANI CONDICIONI SUAE RECLAMANT

Tumultus in Calabria

Cum mane MM fere advenarum, quorum maxima pars ex Africa immigraverat, in forum oppidi Rosarno in Calabria siti convenissent, qui condicioni suae inhumanae reclamarent, die ipso Veneris maximae inter mercennarios et indigenas discordiae ortae sunt. Mercennarii indignati a praefecto vigilum petiverunt, ut vim continuatam atque ad genus suum spectantem a se prohiberet. Se nulla alia de causa huc venisse, ut laborarent. Cum nonnulli eorum fenestras confregissent receptaculaque rerum abiectarum deiecissent, cives vi ac terrore responserunt.

Aliquem in aera sclopetavisse, ut mercennarios depelleret familiamque suam defenderet, statio emissoria Sky TG24 nuntiavit. Plura centena civium convenisse, ut contra reclamarent; quorum multos lapidibus sclopetis fustibus immigrantes tam vehementer aggressos esse, ut ea res in actis diurnis «venatio nigrorum» appellaretur.

Georgius Napolitano, praeses rei publicae Italicae, de violentia aucta sollicitatus poposcit, ut iniuriae quam primum finirentur; Robertus Maroni, minister rerum internarum factionis Ligae Septemtrionalis (Lega Nord) – quam factionem peregrinis inimicissimam esse constat – dixit haec evenisse, quod consilia ac rationes ad rem immigratoriam spectantia nimis diu falsa fuissent. Praeterea plures in hoc oppidum vigiles missum iri.

Causa seditionis fuit, quod vesperi Iovis diei ex autocineto in mercennarios quosdam ex citretis redeuntes sclopetatum est; qua re complures vulnerati sunt, ex quibus unus tam graviter, ut in valetudinarium ferendus esset. Maroccanus quidam lacrimis perfusus „in nos sclopetaverunt“, inquit, „at nemo nobis adfuit“.

CL fere advenae die Iovis ad multam noctem vias intercludebant, fenestras confringebant, autocineta incendebant, dum compluribus horis post a vigilibus publicis seditio coerceretur.

Mercennariorum condicio miserrima est: in officinis pristinis aut in casis simplicissimis habitant, sine stragulis, sine lumine, sine calefactione. Haud raro fit, ut ducenis una tantum latrina suppeditet. Medicus quidam sodalitatis auxiliaris, cui nomen „Medici sine confiniis” (Médecins Sans Frontieres), «et ego, ut qui in regione Darfur laboraverim», inquit, «vehementer percussus sum, cum video, quomodo isti vivant».

Tamen, quod status eorum non legitimus est, exigua quoque mercede laborant, id est XX fere Euronibus singulis diebus, haud raro minore. Quin etiam fit, ut Mafia ex ea mercede quinque Eurones pro «vectigali moratorio» retineat. Quamobrem magistratus putant mercennarios a factiosis Mafiae Calabrensis oppressos esse, ut pro “vectigali” negato punirentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 10/01/2010 11h53



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: