Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
IRANIA ACCUSAT ISRAELIAM MORTIS PERITI RERUM ATOMICARUM

IRANIA ACCUSAT ISRAELIAM MORTIS PERITI RERUM ATOMICARUM

Num Massud Mohammadi ab Israelibus occisus est?

Massud Mohammadi, vir rerum atomicarum peritissimus, Martis die per insidias occisus est. Magistratus Iraniani dixerunt suspicionem non esse alienam Israeles aut Americanos auctores insidiarum fuisse.

Professorem Mohammadi diruptione birotae prope depositae necatum esse, cum mane autocineto profecturus esset, in televisione publica nuntiatum est. Materiam displosivam birotae affixam procul esse incensam. Fieri posse, ut plures homines ea diruptione occiderentur.

Mohammadi adversarios regiminis et factiosos partium oppositarum publice adiuvisse dicitur; nomen eius in indice quodam invenitur, quo CCXL professores duci eorum Mir Hussein Mussawi faventes continentur. Tamen Mohammadi a televisione publica „fidus adiutor eversionis islamicae“ appellatus est, qui ad annum MMIII cum “cohortibus eversoriis” collaboravisset.

Qui num consiliis regiminis ad res atomicas pertinentibus interfuerit, incertum est, quamquam magistratus internationales viribus atomicis continendis (IAEA) eum interfuisse negaverunt.

Regimen quidem Iranianum illas insidias „facinus terroristicum“ appellavit, quod ab hominibus esset commissum, qui ab imperiis mundanis mercede conducti essent. Procuratores nuntiorum Iraniani FARS sodalitatem quandam regno restituendo peregre res suas gerentem id facinus confessam esse nuntiavit. Prima eius facinoris investigatione “trinitatem malignam Zionistarum,Americanorum eorumque procuratorum” apparuisse.

Professorem Mohammadi martyrem esse, cui hostes eversionis Islamicae atque “elementa repressionis mundanae” insidiati essent.

Benjamin Ben-Elieser, minister Israelianus rerum commercialium, iam praedixerat fore, ut Israel huius criminis insimularetur: „tamen plane ignoro“, inquit, „quis facinus commiserit; nostros id commisisse non puto.“

Marcus Fitzpatrick, particeps instituti Londinensis ad rationes consiliaque belli pertinentis (IISS), dixit , quamquam prioribus temporibus nonnumquam ab Israelibus occisi essent, qui rebus atomicis studuissent ideoque pro hostibus habiti essent, se non credere has insidias ab Americanis aut ab Israelibus esse paratas, ne Irania in hac disciplina plus proficeret . nam nimis multos iam esse, qui huius rei periti essent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 13/01/2010 20h42



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: