Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De atrocissima strage Haitiana

CENTENA MILIA HOMINUM PERIISSE OB TERRAE MOTUM TIMENTUR

De atrocissima strage Haitiana

Dum condicio civitatis Haitianae in dies miserior fit, summae difficultates in miseriis sublevandis exortae sunt. Cum in regione tam invia non fieri possit, quin per aera hominibus succurratur, ea quoque ratio opis ferendae nonnumquam in irritum cadit: nam magistratus Americani nuntiaverunt aeroplana, quae in insulam profectura essent, retenta esse, quod in aeroportu Portuprincipali locus, ad quem appellere possent, non suppeditaret; praeterea benzinum deesse, quod aeroplanis reditui opus esset.

Multis igitur opitulatorum manipulis, praeterea gregibus quibusdam diurniariorum, qui in aeroportum rei publicae Dominicanae convenerant, non licuit illinc in insulam Haiti proficisci.

Quo plus auxilii ad insulam pervenit, eo maioris momenti fit, ut consilio atque ratione quadam succurratur. Ad eas res curandas Barack Obama, praeses Americanus, antecessores suos Georgium Bush et Bill Clinton iam proposuerat.

At in insula ipsa, quocumque te vertis, nihil nisi perturbatio et desperatio. Strages quanta sit, adhuc aestimari non potest. Iam de direptionibus nuntiatur. Cum superstites etiam nunc contendant, ut manibus nudis eos servent, qui ruina aedificiorum oppressi sunt, multa milia hominum sub aedificiis dirutis iacere putantur. Per omnes vias mortui iacentes conspiciuntur. Ex quo fit, ut periculum pestilentiae iam immineat.

Noctem sub divo degere homines sunt coacti, quod tentoria non suppeditant. Multi quasi amentes per vias errant. Siphonarii aut vigiles publici nusquam fere conspiciuntur.

Jean-Max Bellerive, qui regimini Haitiano praeest, dixit  plus centena milia hominum interisse; plura decena milia hominum desiderari. Numerus eorum, qui vulnerati sunt, incertus est.

Nemo scit, quot aedificia diruta sint. Magna pars substructionis commercialis deleta est. Viis ruderibus completis, aquae ductibus intermissis, vi electrica non iam suppeditante omne auxilium impediri locutrix Nationum Unitarum dixit ; eos, qui succurrerent, cum tempore certare.

Maximi esse momenti, ut iis, qui usum quendam haberent in eiusmodi rebus, quam celerrime liceret in regionem devastatam pervenire. Quod scilicet non posse fieri nisi magistratibus iuvantibus, ut qui notitiam locorum haberent, Jürgen Kunert dixit, qui pro Cruce Rubra Austriaca locutus est: “utinam ne umquam id accidat, ut sublevamenta in aeroportu maneant!”

Scripsit Volfgangus Austriacus - 15/01/2010 11h19



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: