Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Auxilia imparia

Auxilia imparia

Sub schola terrae motu diruta sepulti sunt centum pueri et puellae: hic est ultimus funestus nuntius Leogane, ex Haitis remota urbe quo nulla auxilia hucusque pervenerunt. Interea Principis Portu post direptiones et violentiam ab rectoribus noctu deambulare interdictum est: nam opitulatoribus cibaria et medicamenta egenis suppeditare propter desperatorum facinora plerumque non licuit. Deest aqua, desunt latrinae, increscit contagionum periculum.

Secretarius Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki Moon ex Consilio Securitatis MD custodum publicorum et MM caerolearum galearum missionem petit, non solum opis ferendae sed etiam adiutorum operae recte componendae gratia: Wilhelmum Clinton, olim USAe praesidentem, ut legatum misit qui secum aquam, cibaria, medicamenta, taedas electricas, transistores, electricae potentiae generatores aëronavi contulit. Qui cum praesidente Renato Préval conveniet de auxiliis collocuturus et civitatem vastatam peragrabit: "Meum ONUs legati - inquit - est tam nationem visitare quam cum praesidente colloqui, quo efficacius auxilium feratur." Unio Europaea MMMMCC centena milia euronum promisit; cives Europaei Haiti adhuc morantes domum reducet, Gallorum exercitu iuvante. Interea "Marium Libertas" et "Marium Nauta", naves multa milia periegetarum per aequora Caraibica transportans, ad Haitis oras appellunt ab armatis vigilibus protectae.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 19/01/2010 00h06



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: