Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
SODALITAS HRW DE STATU IURUM HUMANORUM SOLLICITA EST

HUMAN RIGHTS WATCH DE STATU IURUM HUMANORUM:

Libertas hominum violatur!

Sodalitas Americana iuribus humanis observandis (Human Rights Watch, HRW) questa est, quod anno MMIX numerus eorum, qui iurum humanorum defensores aggressi essent, iterum crevisset.

Index hodie editus, in quo civitates continentur, in quibus iura humana negleguntur, longissimus est: praeter Afghanistaniam, Iraniam, Cubam,Simbabwen, Russiam, Siniam, Sudaniam etiam Civitates Unitae Americae in eo indice inveniuntur: quamquam officium secretum CIA nullas iam quaestiones haberet, campum Guantanamensem tamen nondum esse clausum Kenneth Roth scripsit, qui ei sodalitati praeest. Praesidem Obamam primo quidem praesidiatus anno contendisse, ut fides Civitatum Unitarum, quatenus ad iura humana spectaret, restitueretur; sed nunc ei videndum esse, ut e verbis facta fierent.

Sed defensores iurum humanorum non solum in iis civitatibus petuntur , quae potestate paucorum reguntur: in Russia e.g. statum iurum humanorum, quamquam Demetrius Medwedew pollicitus esset sibi hanc rem curae fore, deteriorem factum esse in annalibus societatis supra dictae nuntiatum est.

Quinque minimum defensores iurum civilium esse occisos, plures timefactos; praecipue in Tsetsenia iura humana gravissime neglecta esse.

In Irania homines hoc decennio eximia insolentia opprimi HRW affirmavit. Regimen post electionem dubiam , quae die XII.Iunii habita esset, vehementer adversarios petiisse; vigilibus publicis militibusque caedem minimum XXX civium crimini dari, praeterea plus IV milia hominum comprehensos esse; multos, qui praesidi Ahmadinedshad iterum electo reclamavissent, in vincula esse coniectos, quamvis accusati non essent. Ceterum in nulla terra tot homines supplicio capitis esse affectos Sinia scilicet excepta.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/01/2010 15h22



ANL

BREVES Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur.
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt.
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur.
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit.
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet.


HOMINES
IN ORBE
VALETUDO & MEDICINA
SOCIALIA
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: