Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 21 mensis Aprilis 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Georgii de nuntiis falsis perterriti sunt

Georgii de nuntiis falsis perterriti sunt

Cum statio televisifica Georgica nuntiavisset copias Russorum denuo in Georgiam invadere praesidemque Saakashwili, quem in imagine adposita aspicis, occisum esse, cives perterriti sunt. In tanta hominum indignatione nihil iam profuit, quod emissione finita diurnarii affirmaverunt fabulam esse fictam minimeque bellum novum imminere. Non solum Russi, sed etiam partes regimini oppositae atque ecclesia eam rem ut facinus indignum vehementer vituperaverunt.

Tamen Saakashwili nuntium illum falsum defendit, qui tempore maxime opportuno emissus erat: nuntium ingratum quidem fuisse, sed proximum veritati. Nina Burdshanadse, quae antea conventui nationali praefuerat, de hac „insolenti impudentia“ indignata est: Saakashwilium timorem Russorum in civitate Georgica excitare velle, ut praesidiatum retineret.

Nuntiatum est homines perterritos raptim eas res emisse, quibus ad victum cottidianum sibi opus esset. Maximam autem perturbationem in urbe Gori fuisse, quae mense Augusto anno MMVIII bello quinque dierum a Russis occupata esset. Matrem militis Georgici emissione visa cordis insufficientiae succubuisse.

Statio illa emissoria, cui nomen Imedi, imaginibus bello illo pristino factis civibus persuadere voluit Russos in Georgiam invasisse praesidemque per insidias occisum esse; deinde a partibus oppositis regimen novum constitutum esse. Postremo confessa est se illum nuntium „per iocum“ emisisse.

Demetrius Rogosin, legatus Russus apud NATOnem, de praeside Saakashwili haec fere dixit: „est homo gravi morbo affectus et periculosus, qui sceleste agit.“

Multitudo hominum in viis urbis Tbilissi (Tiflis) reclamantium poposcit, ut ii poenas darent, apud quos culpa esset. Statio emissoria Imedi apud spectatores se excusavit. Cui tamen plurimas actiones imminere collegium diurnariorum nuntiavit.

Post bellum anno MMVIII gestum provinciae Abchasia et Ossetia meridionalis non iam in potestate Georgiorum sunt. Russi, qui utramque provinciam ut rem publicam liberam agnoverant, Georgiis crimini dant eos bellum parare, ut eas regiones iterum in potestatem suam redigerent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 16/03/2010 07h17



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Laetus dies Paschalis sit omnibus lectoribus et scriptoribus!
Cathedralis Nostra Domina graviora damna accepit ob incendium, tamen res pretiosissimae servatae sunt vel putantur restaurari posse. Primis tres diebus post calamitatem mille milliones euronummorum a ditissimis societatibus pro refectione iam promissi sunt.
Templum primarium Nostra Domina Lutetiae flagrat; flammae vorant praeclarum signum religionis Christianae et artis Europaeae. Incertum est an servari possit.
Cum Tripolis obsideretur, scholae conclusae sunt et cibaria coempta; Itali in opera apud societates petrolei a Libya profecti sunt. Praeses Serray proditionis ducem Haftar accusat simul et Praesidem Francogalliae Macron.
Cum foedus Brexitus a populi Consilio repulsum tertium sit, Ministra Primaria Theresa May ultima experietur: ignoratur num pactum levius oblatura sit an novum plebis scitum.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: