Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Summus dux copiarum US-

USA: GRAVESCIT RIXA DE CURSU POLITICO ERGA AFGHANISTANIAM

McChrystal domum accitus

Summus dux copiarum US-Americanarum in Afghanistania, generalis Stanley McChrystal, iussus est Vasintoniam statim redire, ut explanaret verba, quibus ipse ac sui collegae collaboratores propinquiores praesidentis USA, Barack Obama, offendant.

In symbola mox divulganda ab actis "Lapis volutabundus" (Rolling Stone), McChrystal vituperat cursum politicum Vasintonianae erga Afghanistaniam, qui cursus vitam militum Americanorum difficiliorem periculosioremque reddat. Dux exercitus Americani dicit inter alia se proditum sentire a legato (ambasciatore) USA Cabuliae, Karl Eikenberry, qui non satis actuose a suo regimine additum novi militis in zonas belli civilis Afghanici poscat. Consiliatores generalis aperiunt in eadem symbola opiniones de "parva intellegentia" vicarii praesidentis USA, Joe Bidden, at dicunt generalem McChrystal fidem iam non habere in rectitudinem sententiae de rebus Afghanis ipsius Obama. Unus collegarum generalis nuncupat James Jones, qui est summus consiliator praesidentis USA a rebus ad securitatem nationalem spectantibus, "sannionem, qui ab anno 1985 nullas novas technas didicit".

Secundum analystes rerum militarium politicarumque, McChrystal reclamitare quoque consiliis praesidentis USA a mense Iulio 2011 anni milites Americanos ex Afghanistania gradatim domum reducendos.

Symbolam intitulatam "Dux perfuga" (Runaway general) divulgatum iri a "Lapide volutabundo" proximo die Veneris. Die Martis mane generalis McChrystal iam veniam poposcit pro "errore". Addidit se plenam fidem et admirationem in praesidentem Obama habere.

Symbola eodem tempore apparet cum investigatio a peritis Congressus USA peracta, qua patet regimen Vasintoniense denos miliones dolariorum soluisse privatis "societatibus securitatis", quae societates porro magnam huius pecuniae partem tradiderint... ducibus bellatorum gregis islamistarum Al-Qaeda sicut "tributum pacis"; tali scilicet pecunia accepta duces locales bellatorum promittunt se ad tempus quoddam nullos incursus facturos in autoplaustra annonam aliasque suppeditates militibus foederis NATO vehentia.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl - 22/06/2010 15h14



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: