Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
PERICULUM ALTERIUS CRISIS OECONOMICAE

PERICULUM ALTERIUS CRISIS OECONOMICAE

Fed vult mercatum porro sustenari

Praeses argentariae statalis US-Americanorum (Fed), Ben Bernanke (qui hic a laeva photographemate monstratur), annuntiavit se paratum esse mercatum nova pecunia publica argentariis privatis credita sustentaturum. Quae sit responsio Fed ad inopinate mala novissima data macrooeconomica, quibus divulgatis possibilior videatur alter ictus crisis oeconomicae, quae mordet oeconomiam mundanam ab anno 2008.

Bernanke annuntiavit se cogitare de novis 'mediis extraordinariis', quae media, secundum analystas oeconomiae et USAe et globalis, spectent imprimis ad 'mitigationem quantitativam' (Anglice quantitative easing), id est pecuniam publicam facilibus condicionibus praebendam argentariis privatis aere allieno nimis laborantibus. Annis 2008-2009 Fed, similiter ut aliae argentariae statales magnarum potestatum oeconomicarum mundi, 1,25 bilionis dolariorum talis pecuniae creditum dederunt; ut patet nunc, non satis.

At novissimis datis macrooeconomicis patet oeconomiam USA non tam cito e crisi annorum 2008-2009 se ultimis mensibus recuperare quam solebat. Ita altero trimestri huius anni productus domesticus generalis (GDP) crevit solis 1,6 centesimis, dum primis tribus mensibus 2010 anni creverat passu 3,7%. Secundum analystas, GDP debeat saltem passu trium centesimarum crescere, ut contineat incrementum numeri hominum sine labore manentium, quorum adesse Civitatibus Unitis 9,5%.

Praesidem Fed conturbant quoque data spectantia ad pessimam condicionem mercatus novarum domorum, quarum emptiones rarissimae hodie in USA fiunt ab anno 1963, cum haec statistica coepit observitari.

Internationaliter tamen boni nuntii sunt incrementa citissima productus domestici Serum Indorumque, necnon maius opinato incrementum GDP apud Germanos. Nihilominus yen nummum Iaponicum esse validissimum contra dolarium USA spatio praeteritorum quindecim annorum; at appretiatio yen saepissime fit, cum oeconomia et Iaponiae et simul globalis non tam bene se habeat, nam haec moneta terrae-exportatrici (sc. Iaponiae) magis proditura sit cum parvi (erga alios nummos) aestimetur. Apretiationi novissimae yen comitantur casus pretii titulorum maximarum negotiationum Iaponensium.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl - 27/08/2010 21h36



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: