Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 23 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Brasiliani novum Praesidem quaerunt

Brasiliani novum Praesidem quaerunt 

Die Dominica tertia Octobris cives Brasiliani ad comitia ierunt novum Praesidem sufragiis creaturi;  primum locum obtinuit Dilma Rousseff, quae fere 47 centesimas (47%) omnium suffragiorum  accepit, quod non sufficit ut victrix evenerit, nam ex Constitutione Brasiliana  maioritas absoluta requiritur;  itaque die 31 Octobris nova suffragatio habebitur ut cives aut  Dilmam Rousseff aut Iosephum (José) Serra, qui alterum locum (33%)  obtinuit,  Praesidem eligant.

Praeses nunc vigens Ignatius da Silva, qui Lula nuncupatur, maxime a populo acceptus est quippe cui 85 civium centesimae partes favent et in optimis Praesidibus Brasilianis numeratur; Dilma vero Rousseff habetur Lulae política heres, quae apta est ut rem publicam in  progressionen oeconomicam inducat, servato auxilio sociali pro egenis, qui adhuc hanc  terram non pauci incolunt.

Eadem die Dominica acta quoque sunt comitia ut parlamentarii eligerentur;  qui primum locum obtinuerunt pro Lulae factione agunt, quae est  “factio operariorum”, in ea et Dilma Rousseff interest;  deputati 402 electi sunt qui Lulam fovent et idcirco Dilmam;  reliqui 111 adversantur; inde patet maximam de republica potestatem Dilma acciperet si tandem Praeses crearetur;  sin autem Iosephus Serra eligeretur Parlamentum adversum haberet et, ut  rempublicam teneret, pactionibus uti deberet cum politicis contrariis qui Lulam sequuntur;  senatores vero plerumque et Lulae favent.

 Incognitum est in utram partem  ituros fautores candidatae Marinae Silva,  quae tertium locum –cui 20 centesimae deditae sunt-  die Dominica obtinuit;  hanc, quae in Lulae gubernatione aliquando intefuit,  factio viridis (qui circumiecta servanda curant) fovet;  ex his pendet electio quae die 31 Octobris habebitur, nec non ex suffragiis aliorum candidatorum vel Plinius de Arruda,  Iosephus Eymael, Iosephus de Almeida, Livius Fidelix et alii.

Fons: El Mercurio de Santiago, 5 Oct. 2010.

Commentarius auctoris: Quamquam hic agitur de re publica Brasiliana, tamen  reliqui Americani et Europaei non sunt  immemores amicitiae, quam Lula da Silva nuper tribuit Praesidi Iranio Mahmoudo Ahmadinejad,  toto in orbe terrrarum notissimo, quod uranium comparet ad energeiam nuclearem  generandam;  incertum an usui tantum pacifico.

Scripsit Paulus Kangiser - 06/10/2010 10h11



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: