Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De dictatoris nece

De dictatoris nece

Anno quadragesimo secundo imperii, LXIX annos natus, hesterno die obiit incerta nece dictator Libycus Mahometus Al Gaddafi. Alii tradunt illum apud Syrtem in pugna inter suos fideles et rebelles concidisse; alii eum captum ab hostibus et necatum esse ab adolescenti viginti annorum (cuius imaginem subter adpositam conspicere potes), qui manuballistulam auream cadaveri abstulerit, alii ipsum iam gravissime vulneratum ad exitum vitae pugnavisse. Imagines conturbantes per apparatus televisificos diffusae maximam vim adhibitam esse ei moribundo et deinde mortuo a victoribus ostendunt. Cadaver haud dubie demonstrat ducis caput transfixum esse glande metallica, sed aliam iam ventrem perforavisse.

Quae sors nefaria communis videtur fuisse tyrannis qui multos annos iura civilia violavissent ac populum oppressissent, sed in incerto hora extrema manere solet. Ex exteris nationibus gubernatores aëronavium Francogalliae contendunt se fugam cohibuisse vehiculorum agminis quo dictator iter faceret; idem milites Americani fuci* auxilio affirmant fecisse. Quod effecit ut rebelles oppugnarent copias duci fideles. Etiam filii Mutassim et Saif al Islam fugituri feruntur occisi esse. Syrte, Tripoli aliisque in urbibus Lybiae magna laetitia nova libertas celebratur.

Cum Al Gaddafi mortuus sit, Francogalliae Praeses Sarkozy nunc munus bellicum confectum esse putat: (in libro historiae) novam paginam et pacis et libertatis et unitatis populo Libyco aperiri. “ Expeditio militaris Societatis Atlanticae ad finem ventura est”, inquit prudenter Praeses Civitatum Foederatarum Americae Barak Obama, “ sed Libycis una res publica popularis non alienarum sententiarum impatiens instituenda est”. Usque ad huius anni seditionem negotiosi complurium nationum ducem coluerunt et veriti sunt ut lucrum facerent emendo et vendendo petroleum Libycum, nunc omnes fere eius morte gaudent. “Sic transit gloria mundi”, peropportune declaravit, Latine loquens, Minister Primarius Italicus Silvius Berlusconi.

* fucus, -i Anglice drone

Scripsit Lydia Ariminensis - 22/10/2011 12h13



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: