Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 20 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Increscit numerus terrae motus victimarum

Increscit numerus terrae motus victimarum

CCCCXXXII homines interiisse putantur, plus quam M sauciati esse in regionibus Turciae orientalis, ubi terrae motus immanis factus est: ibi adiutores ex ruinis miseros extrahere conantur. Origo seismi inter urbes Vanem et Ercim fuisse rentur periti. Gravissima damna Erci, in oppido a Persarum finibus haud longinquo, evenisse narrantur; minus affecta est Van, magna urbs lacustris montibus circumdata.

Auctoritates plurima tabernacula mittunt ut superstites gelu resistere possint, qui se nihilo minus aiunt derelictos esse sibique necessaria deficere: iam tumultus facti sunt ad pauca auxilia diripienda.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 25/10/2011 22h22



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES “Angela Merkel Hitler similis est, Hungariam ita tractat, ut ille cum nos invasit." Haec verba inopinate dixit minister primarius Hungarus Victor Orban.
Georgius Raphael Videla, dux Argentinus qui patriam suam fera dictatura oppressit, LXXXVIII annum vitae suae agens, in vinculis mortuus est.
In Cambodia aedificium ubi crepidae fabricabantur de improviso corruit et nonnulli operarii mortem sub lateribus obierunt.
In Bangladesia multae officinae textiles post immanem Accrae caedem operariis reclamantibus clauduntur.
Novae Aurelianae, in urbe USAe meridionali, dum celebratur dies festus matribus dicatus ignoti in turbam sclopetaverunt, XII sauciantes.


POLITICA
IN ORBE
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: