Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 20 mensis Junii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE PROELIIS TUNISENSIBUS

De proeliis Tunisensibus

Partibus Islamicis moderatis, quibus nomen est “Motus pro renovatione” (Ennhada), comitiis nuper habitis in Tunisia, plura suffragia fuerunt quam ceteris (XC sedes comitiales obtinuerunt ex CCXVII) etiamsi non sufficiant ut iis sit maior pars apud Publicum Consilium Rei Publicae Constituendae cui munus praecipuum est novam Chartam Constitutivam inscribere. Qua re foedus cum aliis factionibus componendum erit, ut ait secretarius victorum partium Hamadi Djabali.

Tamen suffragiorum computatio pluries repetita quae vulgata est priore die Iovis a Consilio comitiis praeposito, controversias et concursus excitavit. Hachemi Haamdi, dux factionis quae nominatur Petitio Popularis, quarta suffragiiis habitis, nuntiavit se suas tabulas et electos amoturum esse a Publico Consilio Rei Publicae Reformandae. Nam iniuste a Consilio Comitiis Praeposito aliquas tabulas sublatas esse, detractis XIX sellis. Publicum Consilium Comitiale contra affirmavit legem ab iis violatam esse de pecuniae suppeditatione partibus; ad hoc quendam candidatum partium esse veteris regiminis ducis Ben Ali. Quoquo modo se res habet, amotio gregis ditissimi Haamdi, victoria partium moderatorum Ennhada magnam turbam effecit in oppido Sidi Bouzid, ubi anno praeterito die 27 mensis Decembris adulescens laureatus sed circulator sponte se combusserat ; hinc “ver Tunisense” initium habuit, hinc seditio qua Praesidens Ben Ali exactus est.

Proelia in viis non intermissa sunt totam noctem inter diem Iovis et Veneris. Mille reclamantes sedem partium moderatorum, municipii, aliquas tabernas adorti sunt. Aliqui frustra vastare conati sunt aedificium praefecturae clamantes: “Ennhada servi Americae” et “victores pecunia rei publicae Qatar”. Nam natio Araba Qatariana, socia Americanorum, fertur permutationibus de re politica opibus favere. Deinde custodes publici gasio lacrimatorio et ictibus in aëra reclamantes fuderunt. A vespero usque ad mane nocte insequenti ab auctoritatibus nocturna domuegressio vetita est. Die Veneris dux partium moderatorum Rachid Gannouchi Tunete sermonem habens reclamantes adlocutus est de moribus Islamicis; novam libertatem omnibus in civitate populari incipere, feminis munera magni momenti futura esse. Sed ab eo non omnibus persuasum est. Ante aliquot horas nuntius allatus est de mutata sententia principis partium Hachemi Haamdi: Petionem Popularem in Publico Consilio Rei Publicae Constituendae mansuram esse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 29/10/2011 22h32



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES In magnis urbibus Brasiliae vehementes reclamationes ortae sunt contra pretia aucta et ingentia impendia ad certamina pedifollica mundana et Olympia paranda.
Rectores octo maximarum orbis civitatum post conventum in Hibernia de vectigalium evasoribus repugnandis convenerunt; minime de bello Syriaco.
Tribunal supremum Hellenicum statuit non licere rete televisificum publicim ERT a regimine claudi: quod cras transmittere recipiet.
Dum rectores et praesidentes octo potentissimarum civitatum in Hibernia septentrionali conveniunt, Russi negant zonam volatui interdictam supra Syriam instituendam esse.
Constat custodes publicos Constantinopoli exulceranti umore "Jenix", ex capsico expresso, ad reclamentes repellendos usos esse.


ATHLETICA
POLITICA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: